monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p2, p8, XII. Uticenses monachi corpus fundatoris sui sequi decernunt. B. Ebrulfi reliquiae dividuntur.
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER SEXTUS., , XI. Quomodo et quando Franci reliquiis B. Ebrulfi potiti sunt. <<<     >>> XIII. Ascelini in Uticensi eremo gesta.

XII. Uticenses monachi corpus fundatoris sui sequi decernunt. B. Ebrulfi reliquiae dividuntur.

1  Uticenses autem in tanta desolatione nimis lugubres effecti sunt, et quid agerent, vel quo irent, amissis omnibus nescierunt; consideratis tamen eventibus, cum translato Patre sancto peregrinari decreverunt. 2  Quidam senex venerabilis, nomine Ascelinus, Utici praepositus erat, officiumque prioratus secundum opportunitatem temporis diligenter agebat. 3  Hic, dum vidisset monachos et eorum vernulas in nimio constitutos moerore, et omnes velle locum pariter desolatum derelinquere, Patremque beatum peregre sequi cum hostili agmine, multa secum revolvens subtili meditamine, decrevit ibidem cum timore Domini finem suum exspectare. 4  Denique cunctos fratres accersiit, et in unum congregatis ait: « Pro peccatis nostris, et patrum nostrorum, divina percussio super nos descendit, et terribiliter irruens, nos et nostra penitus contrivit, irreparabiliterque deiecit. 5  Ecce Iudex omnipotens, sicut per manus Nabuchodonosor et Chaldaeorum Ierusalem et templum Salomonis destruxit, sanctuariumque suum iuste humiliavit, sic per manus Hugonis atque Francorum hunc locum pluribus modis affligendo puniit; praecipue, quod supra omnia dolendum est, ossibus beati Patris Ebrulfi aliisque sanctorum reliquiis nos privavit. 6  Vobis autem, quos sequi pignora patris nostri video, hoc plurimis pro occasionibus prohibere non audeo, quia tota haec iam deserta est regio, et inter bellantium arma principum inermes cucullati carent victu necessario. 7  Ite cum Dei benedictione, et benigno Patri, qui vos hactenus aluit in sua regione, fideliter servite, cum eo peregrinantes in aliena regione. 8  Ego autem Uticensem locum non relinquam, sed hic, ubi multis bonis potitus sum, Creatori meo serviam, nec inde quandiu vitalis calor in me fuerit, non recedam. 9  Scio quod multa hic sanctorum requiescunt corpora, et hunc locum sancto Patri designavit visio angelica, ubi se deberet ad multorum aedificationem in spirituali exercere militia. 10  Multi fideles hic altissimo Regi obtulerunt grata sanctae vitae libamina; pro quibus iam in Elysiis sedibus coronati perceperunt praemia. 11  Hic in bona spe, vobis discedentibus, remanebo, locumque silvestrem, antecessorum sequax, in nomine Domini servabo, donec prosperius nobis tempus arrideat, donante ipso dominantium Domino. 12  » His dictis, moesti fratres ab invicem divisi sunt. 13  Uticenses itaque modo et clientes eorum natale rus deseruerunt, et associati hostibus, plorantes ossa magistri secuti sunt. 14  Omnes quippe tam monachi quam famuli eorum fere XXX erant, qui conglobati capellanis pedetentim adhaerebant. 15  Porro ipsi eosdem bene cognoscebant, sed nullam illis familiaritatem impendebant, quia suspectos formidabant, et ne pretioso thesauro furtim privarent Francos, metuebant. 16  Benignus autem Dominus, qui erroneos verberat, ut rectum ad callem reducat, conversos paterno affectu demulcet, mirisque modis indigentibus suffragium exhibet. 17  Prima nocte post exitum de Neustria, exercitus in loco qui Campus dicitur, castrametatus est, et post comestionem coenae a quibusdam parasitis cavillatio et incongruus sermo exortus est. 18  Unde quidam mimus duci iocose dixit: « Notumne vobis est, domine dux, quod Herluinus cancellarius et Radulfus cubicularius fecerunt? Cadavera quorumdam rusticorum in Normannia effoderunt, et male delusi, sanctas reliquias esse putantes, in capella tua collocaverunt, et secum in Galliam reverenter deferunt. 19  » Cumque dux nomina eorum inquisisset, ioculator ait: « Ebrulfus, Ebremundus et Ansbertus. 20  » Porro Franci, quia minus usitata illis essent haec vocabula, et nescirent quanta praenominatis viris ante Deum in coelis esset gloria, dissoluti sunt in multa verba otiosa et derisoria. 21  Deinde prima noctis vigilia, ut quies somni mortales oppressit, Altitonans de coelo terribiliter intonuit, fulmina cum nimiis coruscationibus emisit, ioculatorem cum sociis nebulonibus, qui sanctis reliquiis detraxerant, percussit; quibus exstinctis, ducem et totum eius exercitum haud modice deterruit. 22  In crastinum mane dux omnem exercitum convocavit, cancellario sancta reverenter deferri ante se corpora praecepit, et omni exercitui iussit ut, antequam de loco illo migrarent, sanctis reliquiis devote offerrent. 23  Flebiles quoque monachos cum clientulis suis accersiit, quis et qualis fuerit vir Ebrulfus et socii eius, ab eis requisivit; respondentes et referentes venerabilium gesta virorum libenter audivit, ac ad audiendum optimates Belgicae alacriter ascivit. 24  Interea maturitatem et simplicitatem Uticensium pie consideravit, instinctuque Dei, qui suorum ubique miseretur, condolens illis, dixit: « Ossa Patris vestri, quae sequimini ultro, omni auro et argento pretiosiora habeo. 25  Vobis etiam pro amore illorum faveo, et vestri curam gerens, cancellario praecipio ut vos honorifice secum habeat, omnesque oblationes, quae sanctis reliquiis offerentur, vobis annuat, donec Aurelianis, quae ducatus mei caput est, perveniatis; ibique providebo vobis, unde victum sufficientem habeatis. 26  » Uticenses itaque inter exteros spe melius habiti sunt, et ingentem quotidie munerum copiam a fidelibus receperunt, affatimque donis, quae necessitas infirmantium, seu bona voluntas devotorum extorsit, opitulante Deo refocillati sunt. 27  Cumque Aurelianis venissent, et praeliatorum turmae armigeris et equis domos per totam urbem occupassent, monachi cum sanctorum pignoribus in clibanum quemdam diverterunt, ibique necessario prima nocte hospitati sunt. 28  Cives ergo postmodum in honore sancti Ebrulfi basilicam ibidem construxerunt, meritisque sanctorum infirmantibus sanitatum beneficia divinitus plura collata sunt. 29  Herluinus cancellarius abbas erat Sancti Petri de Puncto, ibique venerabiles reliquias Hugonis Magni collocavit imperio. 30  Tunc Radulfus de Dragiaco huiuscemodi praedae partem suam requisivit, nec pro quolibet pretio portionem suam indulgere cuipiam voluit. 31  Hic nimirum inclytus erat Suessionensium civis, praecipuus ducis camerarius, pollens possessionibus amplis, honoribus et divitiis, fideque clarus et virtutibus aliis. 32  Tanto igitur baroni nemo audebat iniustitiam ingerere, sed communi decreto in conspectu iudicum allatae sunt et divisae reliquiae. 33  Herluinus quidem, quia sacerdos erat, et abbas canonicorum Sancti Petri, et capellae ducis capellanorum maximus, caput et maiorem partem ossium sancti Ebrulfi, librum quoque, et arulam argento coopertam, et cambutam atque cinctorium eiusdem, chartasque donationum sibi retinuit; reliquam vero corporis partem Radulfo tradidit. 34  In partitione aliorum ossium nulla difficultas fuit. 35  Aurelianenses enim ossa sancti Ebremundi abbatis sibi elegerunt; ossa vero sancti Ansberti monachi Radulfo dederunt. 36  Ipse vero cum tanto thesauro Resbacum festinavit, et eidem coenobio, quia frater et amicus erat, devote obtulit. 37  Resbacenses autem candidis holosericisque vestibus induti processerunt, cum cereis ardentibus et thuribulis fumantibus reliquias tripudiantes susceperunt, et usque hodie reverenter custodierunt. 38  Tunc Radulfus, ut de beneficiis suis ecclesiastica res augmentaretur, Portum Alnonis et Bonolium donavit, et ne quid deesset ad condendas eorum thecas, magnam auri argentique quantitatem donavit, pro quibus exeniis idem heros in ecclesia, ut defunctus est, sepeliri meruit. 39  In huiusmodi permutationibus exteri cultores falluntur; sed benevolentia pleni, facilem veniam non malitiosi erroris consequuntur. 40  Nactas quippe fortuitu reliquias pro posse suo sublimant, sed de peregrino in sua indagatione Ansberto errant; quem plus iusto promoventes, archiepiscopum Rothomagensem autumant. 41  Verum audacter assevero quod plurima investigatione edidici sine dubio. 42  Uticensis nimirum Ansbertus ille iuvenis est, qui sine viatico repente defunctus est, sed mox a sancto Patre Ebrulfo resuscitatus est. 43  Denique, percepta communione, migravit ad Dominum, et sanctorum feliciter adeptus est convivium. 44  Rothomagensis autem Ansbertus cum Wandregisilo abbate et Gwlfranno archipraesule Senonensi Fontinellae servatur, debitaque a suis reverentia quotidie honoratur. 45  Haec de partitione corporis S. Ebrulfi veraciter notavi, sicut a religiosis et veracibus silicerniis iamdudum audivi.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER SEXTUS., , XI. Quomodo et quando Franci reliquiis B. Ebrulfi potiti sunt. <<<     >>> XIII. Ascelini in Uticensi eremo gesta.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p2, p8, XII. Uticenses monachi corpus fundatoris sui sequi decernunt. B. Ebrulfi reliquiae dividuntur.